1273, gener 9

1273, gener 9

Guillem d’Anglesola dóna a Bernat de Guimerà el Castellar Vell d’Atzeneta, per a que el repoble

Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 518, nº 338P. Original

Noverint universi, quod nos Guillermus de Angularia, per nos et omnes nostros presentes et futuros, auctoritate huius presentis instrumenti publici conffecti damus et donacionis titulo tradimus imperpetuum vobis, Bernardo de Guimera, militi nostro et vestris, et cui volueritis, illum locum nostrum qui vocatur Castelar Veyl de Atzaneta, franqum et liberum et quietum.

Afrontatum de prima parte in rivo de Malgraneis, et sicut ascendit predictus rivus de Malgraneis usque ad terminos de Xodos, et sicut rivo de Malgraneis [vadit] usque ad rivum Majorem, et de rivo Majori usque ad terme cuberta de les Osseres.

Predictum autem locum, cum ingressibus et egressibus et melioramentis factis et faciendis, et suis omnibus pertinenciis, a celo usque in abissum, per omnia loca vobis damus et tradimus imperpetuum, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas, cum heremo et populato et cum omnibus collibus et vallibus et grangiis [suis], lignis, nemoribus, pratis, pascuis, aquis, fontaneis, cum decima, dominicaturas, censualibus, et cum molendinis et molinaribus, cum questiis et forciis et aemprivis et justiciis, cum erbagiis.

Item, volumus quod habeatis predictum locum ad habendum, tenendum, possidendum et [adimplendum ad vestras] voluntates, et ita prefixum castrum cum suo termino et cum omnibus aliis supradictis, de nostro nostrorumque posse iure et dominio eicimus et abstraimus in vestrum [vestrorumque] po[sse a]c dominio et condicione et corporalem possessionem vestram et vestrorum.

Et promitimus vobis et vestris quod faciemus tenere et habere et possidere contra omnes personas.

Et [promitimus] quod hanc donacione non revocabimus in testamento vel extra, et pro eviccione et guarencia obligamus omnia bona nostra, habita et habenda ubicumque sint […..]

[Et nos] Guillermus de Angularia […..] potestatem in predicto castro, ita tamen quod volumus et concedimus quod non dabitis nobis ipsam potestatem quod vos B. de Guimera […. …. …. ….] bona vestra que in dicto castro habueritis […..] dande potestatis, ponere et mitere in eadem villam ipsius castri in quo loco vos volueritis […. …. ….] [hui]us rey firmitatem nostri sigilli munimine fecimus roborari.

Actum est hoc Vº idus januari anno Domini Mº CCº LXXº secundo.

Sig+num Guillermi de Angularia qui hoc firmamus et concedimus et laudamus, testesque firmare rogamus. Sig+num Berengarii d’Orpinel. Sig+num Guillermi de […..] Sig+num Petri d’en Amigó. Sig+num Berenguetoni de Jorba, testium.

Ego Poncius Cabeza, notarius nobilis Guillermi de Angularia hoc scripsi et hoc sig+num compossui.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *